AQUA Aspersionis seu Benedicta

AQUA Aspersionis seu Benedicta
AQUA Aspersionis seu Benedicta
divinitus instituta, regenerationis nostrae Sacramentum est: de qua Basilius de Spirit. Sanct. c. 27. Consecramus autem aquam Baptismatis. Vide quoque Cyrillum Hierosolym. Catoch. 3. etc. praeter hanc alia est in Communione Romana cuius institutionem Alexandro I. Pontifici tribuit Anastasius in Alexandro, Hic constituit aquam aspersionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Micrologus c. 46. et Honorius Augustodun. l. 3. c. 27. alexander --- constituit, ut sal et aqua benediceretur, ad conspergendum populum, et habitacula eorum, quod et nos, in omni Dominica, iuxta Canones sequimur, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. Ubi salis et aquae commixtione unionem Christi hypostaticam, et sale quidem divinam, aqua vero humanam naturam significari, ait Macer: qui addit, in aqua, quae pro benedicendis Aedibus sacris fiat, misceri vinum et cinerem, sicque alludi ad vinum et cinerem vitulae rubrae, quibus Moses divinô iussu instrumenta Tabernaculi asperserit. Graeci in qualibet prima mensis dominica aquam benedictam renovant populumque aspetgunt, hanc ceremoniam ἁγιασμὸν, h. e. sanctificationem, vocantes: Desistunt autem in duobus mensibus, Ianuario videl. ob sollennem benedictionem Epiphaniae, in qua Baptismum Christi celebrant, et Septembri, in quo hanc ceremoniam trausferunt, ad diem eiusem 14. propter festum Exaltationis S. Crucis. Solentque illi in aspersione, locô aspergilli, frondibus ocymi uti, quod herba haec evulsa esset, iussu Helenae Constantini M. matris, in loco, ubi crucem ab ea inventam dicunt. Latini vero in templis Altaribusque benedicendis, feriâ 5. hebdomadae maioris hyssopum adhibent, quod in Veteri Testam. eius in sacris aspensionibus olim usus esset, etc. Sed et in bello Aquam benedictam usurpari voluit Leo VI. Graecus Imperator ut e Tracticis eius discimus, ubi ante conflictum cum hostibus Duces monet hâc aquâ exercitum aspergere; hodieque plumbeae glandes istiusmodi liquore tinctae a plurimis adhibentur, teste eôdem Macrô in Hiersolex. quod mira patrandi vim ei credant
inesse. Eadem Aqua Exorcizata dicitur, quia in illius benedictions exorcizant Daemones iubentque ut ab ea recedant. Sie Salem exorcizatum et aquam commixtam, ac utrôque domum aspersam, legimus apud Braulionem Caesaraugust. in Vita S. Aemiliani c. 24. totius Monasterii ambitum aquâ exorcizata respersum, apud Gordianum Mon. in Vita S. Placidi Martyris c. 58. exorcizatis aquis lotum leprosum; apud Marbodum Diac. in Vita S. Lincinti Episcopi Andegavens. etc. Car. du Fresne Glossar. Formula exorcisandi Aquam hanc ista est: Exorciso te, inquit Sacerdos, in nomine † Dei Patris ommpotentis, et nomine † Iesu Christi, silii eiuschem, Domini nostri et in virtute † Sp. Sancti: ut fias Aqua exorcisata, ad esfugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas, cum Angeslis suis Aposiaticis; per eiusdem Domini nostri Iesu Christi virtutem etc. ut in Pastorau legitur, Sed institutio eius Alexandero I. Eruditis vietur recentior, ut cuius Epistola habetur supposititia: cuius occasione Bellarmin. de omnibus his Epistolis; quae veterib. Romae Episcopis tribuuntur: Aliquos, ait, errores in cas irrepsisse non negaverim, nec indubitatas esse affirmare audeam, de Pontif. l. 2. c. 14. Occasio nonnullis a Gentilium ritibu arcessitur, apud quos vulgatissimum erat, ut aquâ a Sacercote consecratâ, reliqui homines ac sacrificiorum instrumenta aspergerentur. Unde apud Dionys. Halicarn. l. 7. τα ἱερὰ καθαρῷ ὕδατι περικγνίζειν. Vide quoque Homer. Il. α. et Virg. Aen. l. 6. Certe Guilielmus Choulius de Relig. Rom. afpergillum depinxit, quali veteres Romani usi sunt: Et marmoreum vas, in quo Aqua lustralis, ad Templorum portas, ingredientibus prostabat. Festus quoque loci, ubi aqua circa Templum inclusa conservabatur, meminit, quem Favissam appellat. Quo faciunt verba Baronii Annal Tom. I. ad A. C. 439. num. 88. Vigilias anniversarias habes apud Suetonium in Vespas. c. 7. Lustralem aquam, aspersionem sepulchrorum, apud Iuvenalem Sat. 6. et alios: lumina in iissdem par are etc. Epiphanius vero de Aquae (extra Baptismum) efficacia in spiritualibus, sic habet contra Hemerobapt. Neque Oceanus, neque omnia fiventa, ac maria, fluviique perpetui ac fontes, universaque ὀμβροτόκος imbripara natura, in unum congressa, peccata delere non potest, quandoquidem non iuxta rationem, nec ex praecepto Dei fit. Historiam de Valentiniano, qui miles adhuc Iulianum Fortunae Templum intrantem sequens, ab Aedituo guttis istiusmodi aquae irrigatus est, lege apud Theodoretum l. 3. c.16. Vide quoque supra Aprilis et infra ubi de Aspergendi ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ASPERGILLUM seu ASPERSORIUM — ASPERGILLUM, seu ASPERSORIUM vasis erat genus, quô Sacerdotes apud Romanos aquam lustralem aspergebant: Lustrica quoque, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 38. Vide infra voce Spondaules, item Thesaurus Orch. Sic hodieque in Communione Romana… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”